Hodie

2009/06/17

Saluete, omnes!
Feriæ adsunt in Islandiâ: multis amicis uenientibus mihi caret tempus scribendi. Alioquin, in Continentem post paucos dies adiuerimus et redibimus in Augusto.
Æstatem bonam omnibus opto.
Valete!

2009/05/28

Anglicum profitebor.

Tempus nouissimâ septimanâ mihi defuit utpote qui amicos Belgicos acciperem. Iam in aperto ambulare possumus: cælum enim islandicum si ueterum memoriæ fiditur, serenum erit usque ad septembrem. Itaque inest in huius terræ incolis quasi et solis et aeris fames. Ad hæc nocte caremus: libros sine lampade in mediâ nocte legimus omnesque uim insolitam per totam diem in corpore sentiunt. Sic somnus sat est breuis ut pueri foris serius ludant...
Res semper fluctuant ut anxios sollicitent! Nuper amica mea mihi confitebatur se scholæ adultis erudiendis nec magistrum usquam inuenire qui anglicum doceret. Subito dum potionem theanam bibit, oculos magis quam solebat aperuit ac: "An tu mecum laborare uelis?"
Respondi mihi etsi anglice loquenti nullum tamen esse diploma. At cum arrideret, quod linguas docere assuetus essem, mihi feliciter persuasit ut adnuerem. 
Iamdudum me frustra credebam poculum latinum ad adulescentulorum labra appositurum esse: uerum linguam anglicam adultis profitebor: materia hominesque differunt, manet locus.
Ualete!

2009/05/14

Siluestrem tenui Musam meditaris...

Non caret Islandia multis scriptoribus eisdemque sæpe peritis. At eo magis miror quod cultura in scholis minime floret. Discipuli memoriam exercere non solent, desunt examinationes, artibus liberalibus nisi musicæ in scholis priuatis, raro studetur. sic Robinus, filius meus, octo annos natus, mathematicam, islandicum, graphicam, opera manualia, coquinam artemque suendi, athleticam necnon fidem lutherianam discit. Quem nos pati non poteramus diutius disciplinis humanisticis priuari. Nam in classibus ne superioribus quidem numquam artes liberales inter studia proposita inuenies, nec pueri in scholas priuatas mitti possunt quibus natio tota omnino caret! Qui non satis doctus est ut liberos ipse erudiret, eos ad ignorantiam condemnat. In primis hic præstat ut pueri et tractabiles et dulces fiant, eruditio nullius assis ducitur...
Quod ad filium nostrum pertinet, tantam artium liberalium egestatem tolerare nequimus, ut supra dixi. Sic quoniam ex scholâ pueri primâ horâ et dimidiâ liberantur, eum decreuimus latinum, græcum, francogallicum, anglicumque docere, singulam materiam XX minutas cottidie ut otio cum æqualibus insuper frueretur.
Equidem metuebam ne has horas ægre ferret, ut fit cum pensum inopinatum inuito adicitur. At contra poscit sæpe Robinus lectiones longiores, nec retineri potest quin nos de plurimis rebus interroget. 
Interdum tamen (fortunâ iuuante) puer quidem uenit domum rogatum an cum eo ludere possit. Nec crudeles parentes nos præbemus. Tunc tacent Musæ pueroque licet in horto uestes inquinare.
Ualete!

2009/05/07

Exspectatio regiminis.

Nullum regimen ex recentibus suffragiis in Islandiâ ortum est... Diutius nobis exspectendum erit, sed Iohanna Sigurðardóttir, administer primarius, res feliciter eventuras esse pronuntiauit. Plerique existimant nullam esse spem Islandiæ in prosperitatem redintegrandæ nisi se  Unioni iungat. Attamen in hâc natione ubi cuncti inter se cognouerunt, semper curatur ne quisquam promissa fallat. Universi morentur dum consentiant! Etenim de omnibus rebus consentiunt nisi de Unione Europæâ... Socialistæ adnuunt, abnuunt Ecologistæ. Sed hi etsi opnionem suam seruant, consilio non obessent si Alþingið (parlamentum) socialistis et factionibus reliquis subueniat... Nolentes adsentiunt...  Nonne est aliquid prisci in tali consensu ut nonnisi decus seruetur? Interdum mihi desunt dissensiones, rixæ, contumeliæ nationum latinarum.
Ualete!

2009/04/29

De suffragiis islandicis (II)

Factiones sinistræ quæ ex socialibus-democraticis et ecologicis constant, in suffragiis islandicis superauere. Etsi utraque consentiunt ut equitatem in societate restituant, natio tota uehementer diuiditur. Hic fragor duplex apparet: primum ciues in crisi oeconomicâ inter se obsunt, cum obærati qui plerique in urbe uiuunt iique uacatione laborant tum piscatores eorumque familiares quorum factio insulam circa XVIII per annos gubernauit iique sibi solis opes maritimas atque ex legibus propriis minime partiendas seruauerunt.
Alioquin dum factiones sinistræ uictoriâ gaudent, res alia ubique agitatur utrum Islandiæ intersit in Unionem Europæam inire necne.
Piscatores ecologicis persuaserunt ut libertatem seruarent si ex Unione manerent.
At multi in urbe Reykjaviko pro certo obtinent eos dum et autonomiam et libertatem arguant, nihil aliud defendere quam sua maris priuiligia.
Etenim uos Europæi quotiens pisces islandicos emitis, non modo xenophobiam in Islandiâ firmiorem sed etiam piscatores uestros pauperiores facitis. Nam turpe commercium illo modo se habet: Islandicis licet libere in Unionem Europæam pisces exportare, sed idem uectigalia 90% pro aduenciis sumunt!
Itaque faueo ut Islandia sine morâ in Unionem ineat: quæ etsi perficienda est, certe tentat ut isonomiam et æqualitatem inter ciues affirmet.

2009/04/22

De suffragiis islandicis

Filius meus, Tristanus, eiusque mater die Solis profecti sunt. Dum abeunt, amici Francogallici uenere nos uisitatum. Tempto ne de filii mei desiderio cogitem, atque, ob id, mirabilia nostræ regionis numerosa inuitatis ostendo. Multum pluuit et tempus quasi suspensum ubique uidetur: post paucos dies Islandici ad suffragia uocabuntur. 
Et flagitia et ruina nationis honorem factionis liberalis dedecorauere. Idem qui Islandiam spoliauerunt, nunc exhortantur ut plebs obærata sibi faueant! Plurimi salutem in Unione Europæâ prospiciunt, at factio liberalis cui piscatores plerique hærent, cupiens priuilegia piscationis iusque maria uastandi seruare, tale consilium abominatur.
Ego, qui iamdudum liberalis fui, spero socialistas superaturos esse: libertas certe qualem concipio, ab istis piscatoribus turpata est. Utinam di immortales probis opitulentur!

2009/04/16

De “feminâ” islandicâ

Flexiones islandicæ me semper suspensum obtinent... Nam quocumque oculos tendo, mirabilia quotidie nanciscor. Ut enim nomen “kona”, siue “femina” latine, ubi græca γυνή vix sub litteris “k” et “n” latet, sic idem originem indoeuropæam satis conspicuam tradit. Quid mirabile? dicet quis, at ei pretium patientiæ sine morâ dabitur!

Kona” quidem flexionem communem nominibus cum “a” litterâ finientibus sequitur ut inueniantur:

  • kona pro nominatiuo singulari
  • konu pro accusatiuo, datiuo genetiuoque singulari.

Huius generis flexio iam antea in sermonem uenit cum uestigia structuræ ergatiuæ probabilia in linguâ islandicâ tractaui. Deinde plurales casus tales se præbent:

  • konur (nom. pl.)
  • konur (acc. pl.)
  • konum (dat. pl.)

Nihil adhuc mirandum esse merito dicas, donec ad genetiuum pluralem ueneris, i. e. kvenna, siue “feminarum” latine.

Nam etsi islandicum relicuos casus ad normam redegit, pro genetiuo plurali sane id mirum “kvenna” conseruauit.

Nonne radix indoeuropæa hoc solo casu polituræ normatiuæ resistente eo melius apparet quod philogia sub “γυνή” uocabulo pristinius γFυνή, siue litteris latinis “guyne”? Hoc miraculum mihi maximo gaudio est! Quantum linguarum prodigium, quantam sæculorum memoriam!

Uos, mi latinitatis comites, gaudium meum sine dubio intelligitis.

Ualete!