Extemplo ad vigiles civiles ruimus haec omnia tradituri, nec, ut vera dicam, credebamus convectorem nostrum prius repertum iri quam conaretur ut insulam relinqueret... Nec satis repetam quam Islandia regio non modo parva sed egregia quoque sit: cum pararemus in Francogalliam redire ac diem ultimum eius mirabilis peregrinationis terentes lacum thermalem in aperto situm prope Reykjavik petivissemus ut in undis calidis nebulosisque lavaremur, Hispanis duobus obviam iimus! Nobis statim statim agnitis confessi sunt postero die quam saccum amisere, vigiles se repperisse ut diplomata sibi redderent.
Ante unam horam quam in aeroplano consedimus (an quâ fortunâ iuvante?), vigiles Husavik nobis telephonavere ut nos certiores facerent diplomata restituta esse nobisque congratularentur pro "tantâ civilitate".
Hoc causis addatur cur Islandiam admirer!
Valete, amici!
Ventorum pecten
-
Amicitiae heri traxerunt nos ad Sanctum Sebastianum (vel Donostiam). Dives
oppidum, heri splendidum, jucundum. Rhombus suculentus in portu. Spatiamur
de...
Il y a 21 heures

1 commentaires:
Quis non Islandiam admirer? Vel quis qui illius insulae fabulas legerit antiquas, vel "sagas" ut illorum lingua vocantur, non vult et terram et homines visere?
Enregistrer un commentaire